DICTARE ad memoriam

DICTARE ad memoriam
DICTARE ad memoriam
apud Vopisc. in Caro, diccbatur, qui Memoriae dictator erat, Graecis Α᾿ντιγραφεὺς τῆς μνήμης:
quemadmodum et Dictator Epistolar. ὁ Α᾿ντιγραφεὺς τῶ ἐπιςτολῶν etc. Quatuor enim erant Dictatores seu Α᾿ντιγραφεῖς, Libellorum, Memoriae, Epistolarum et Dispositionis, totidemque scrinia; a Dictando dicti: et sub se scribas habebant, ut diximus supra in voce Antigrapheus. Atque hinc factum, ut recentiores Graeci summi Imperii Magistratum in veteri Rep. h. e. Dictatorem Α᾿ντιγραφέα dixerint, cum ille tamen nihil minus fuerit quam Α᾿ντιγραφεὺς. Hinc ille in Chr. Alex. Παπίριος Κούρσωρ ἀντιγραφεὺς κατέςτη, Δροῦσος Στρατηγὸς ἱππέων, quod ineptissimum est. Dictator, qui epistolis aut libellis dictandis mediâ aetate dabat operam, is proprie est, qui Graecis ἀντιγραφ`εὺς: Sed Dictatorem, qualis apud Vett. fuit, de quo infrâ, summae nempe et regiae potestatis Magistratum, nemo sanus verterit Α᾿ντιγραφέα: Dionys. aliiqueve Graeci vett. Μόναρχον interpretantur. Sed et Dictatores pro ipsis Scribis infima aetas posuit; et dictare, pro scribere usurpavit Epistola Gregorii, quae in vett. et pluteariis libris reperitur et praefixa legitur Notis Tironis ac Senec. per dictatos (h. e. Dictatores suos) scribendum curavit etc. Salmas. ad Vopisc. in Caro. In vett. Inscr. apud Gruter. p. 214. Dictator, nomen est Magistratus municipalis etc. Aliam verbi notionem vide infra, Rescripti ad flagrum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • AD MEMORIAM dictare — apud Flav. Vopiscum n Caro c. 8. Iunius Calphurnius, qui ad memoriam dictabat etc. dicebatur, qui Memoriae dictator erat; quemadmodum et procurare ad alimenta, qui alimentorum erat Procurator, Ita et parere atque obsecundare ad Memoriam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • AD Memoriam dictare — apud Flav. Vopicum in Caro c. 8. Iunius Calphur nius qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum Urbis super morte Cari epistolam dedit: dicebatur, qui memoriae dictator erat, et κ᾿ντιγραφἐυς τῆς μνήμης Graecis dicebatur. Parere ad memor iam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”